DYNAMERI

DYNAMERI
DYNAMERI
apud Fulgent. l. de Continentia Virgiliana; Nec illa quae Dardanus in Dynameris, aut Battiades in Paredris, aut Campester in Parabolicis Infernalibusque cecinêrunt: primi sunt ex tribus Μαντικῶν Spirituum seu Daemonum, quos ille facit, gradibus. Graece Δυναμηροὶ, i e. potentes et magni Dii vel Spiritus, quorum in Oraculis reddendis et somniis mittendis semper certior fides et effectus maior habitus. Graeci quoque Θεοὺς δυνατοὺς voearunt: Divi-potes in Augurum libris; quos quidam de Penatibus accipiunt; Arnob. ex Etruscorum disciplina, Iovis eos consiliarios et principes Deos habitos fuisse, scribit. Sed et Dynameros, apud Dardanum liceat interpretari, quos simpliciter Θεοὺς appellabant; qui distinguebanutr in Superos Inferos et Medioxumos, Graecis autem εἰς οὐρανίους; αἰθερίους, ἐπιγείους, χθονίους et ςθαλαττίους: quorum quiae poetesta maior, quam Heroum, vel eorum, qui ex hominibus Divi facti funt, ideo Δυναμηροὶ dicti, apud Magicarum Artium peritos. Artemidor. cosdem vocat μέιζονας τῶ ςθεῶν καὶ τρεσβυτέρους, καὶ τῇ τάξει τρούχοντας,, Maiores Deos et Semores et ordine priores, Salmas. ad Spartian.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PAREDRI — Graece Παρεδροι, aliter Σύνθρονοι, quasi Adsessores et eâdem sede praediti, Tertulliano Synhodi (vide infra) Deorum, fieri dicebantur olim, qui de hominibus in Deorum numerum referebantur, et collegio eorum, seu concilio, seu consessui, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAMOTHRACIA — quae et Samothrace, insul. maris Aegaei, Thraciae adiacens, eâ in parte, quâ Hebrus in mare influit, a Lemno 22. mill. pass. in Ortum, ab Imbro 32. in Occasum. Olim Dardania dicta, a Dardano Troiano, qui Palladium secum ferens, eo traditur… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”